

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 6: Versus 19
Humanum,etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiae, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam.Sicut enim exhibuistis,etc.[AUG.]Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur.Sicut tunc nullus timor coegit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiae adultae, etsi nondum perfecta; unde dixit:Humanum.Ita nunc.Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.